Non Eadem Imago

 •  3 min. read  •  grade level: 14
 
OPTIME, CARISSIME!-Literas tuas accepi ... .. Vides inter me et to nonnihil discriminis esse. Tibi non placuit, quod prioribus literis scripsi. Interrogas, cur Ioh. 14: 9 in hunt locum adhibuerim ac non talem locum, qui esset de ipsa re de qua ageretur. Imo satis est respondere, ilium locum ad bane rem pertinere. Certissima sunt haec duo: 1°, qui Filium videt Patrem videt; 2°, ex fide non ex operibus est iustificatio. Que si certissima sunt, haec aeque certa sequuntur: (1°), falsa est omnis theologia, que aliam facit Patris imaginem aliam Filii; (2°), falsa est omnis theologia, que ex operibus pendit iustificationem. Qui vero docet, Patrem postulasse, Filium solvisse, pretium quoddam Patri postulanti, is aliam facit Patris imaginem aliam Filii, imo aliam facit Patris aliam Filii iustitiam. Quod si haec, que in Patre est iustitia pretium postulans, bona qualitas est, Filius non Deus est neque Dei similis; invenitur enim bona qualdtas, qua caret Filius; qui vero bona quadam qualitate caret, Deus non est. Si vero haec iustitia pretium postulans etiam in Filio est, necesse est alius Filio pretium quod debeatur solvat; quod si ita est, in Romanum cultum incidimus et ex operibus pendet iustificatio. Optime frater, multa dicta sunt et multa dicuntur et laudantur, ut haec que maxime est simplex res obscuretur, atque scio et apud vos et apud nos theologum maxime profundus haberi et vocari, qui maxima subtilitate possit oculos et aures legentium et audientium obturare, ne videant quam immensum sit intervallum inter S. Scripturam et Anselmi theologiam, quam sequuntur. Nulla vero subtilitas efficere poterit, ne certum sit in Ioh. 14: 9 frangi omnem theologiam, que aliam faciat Patris aliam Filii imaginem. Neque est locus, imo ne unus quidem, ubi doceat S. Scriptura, pretium quoddam Filium Petri solvisse. Dum in villa mea versabaris, ostendi tihi permultos locos, et ex N. Test. et ex LXX. sumptos, qui liberationem, salvationem, ἀπολύτρςσιν vocant et λύτρον illud, per quod fit salvatio (Luc. 2: 38, 21: 28; Rom. 8:2323And not only they, but ourselves also, which have the firstfruits of the Spirit, even we ourselves groan within ourselves, waiting for the adoption, to wit, the redemption of our body. (Romans 8:23); 1 Cor. 1:3030But of him are ye in Christ Jesus, who of God is made unto us wisdom, and righteousness, and sanctification, and redemption: (1 Corinthians 1:30); Eph. 1:14; 4: 3014Which is the earnest of our inheritance until the redemption of the purchased possession, unto the praise of his glory. (Ephesians 1:14); Ebr. 11: 35; Psa. 119:154; 69: 19, 111: 9154Plead my cause, and deliver me: quicken me according to thy word. (Psalm 119:154), etc.) Atque prorsus eodem modo ea salvatio que est per Iesum ἀπολύτρωσις vocatur et illud λύτρον quod nos salvavit. Si rex sanguinem et vitam profundens exercitum suum salvat et praeclaram victoriam vincit, dicitur etiam nostra et vestra (credo) lingua maγνο pretio victoriam peperisse; quod si quis interrogat, cui illud pretium solvens victoriam exercitui pepererit sive emerit, nemo respondebit. Atque scio, si missam feceris illam, qua imbutus es, Anselmi theologiam et S. Scripturam perscruteris, to facile illud inventurum esse. Quamdiu vero illa theologia oculos obscurat, fieri non potest ut quis S. Scripturam intelligere possit. Ubicumque enim videt veritatem gratiae descriptam tamquam subiiciet ei illain pretii-solvendi-doc- trinam. Haec vera est Scripturae ratio: 1°, Deus amavit mundum; 2°, propterea quod Deus amavit mundum, Filium misfit, non ut sibi solveret quod deberet mundus, sed ut mundum salvaret; 3°, ut illud opus efficere posset Filius, Pater ei omnem potentiam in coelis et in terra tradidit; 4°, Filius Patri obediens venit, mortuus est, etc.; 5°, iam in dextra Patris sedens regnat, donee substrati sint hostes; 6°, postrema quum ei situs erit extremus hostis (i.e. mors), regnum Patri reddet et ipse se Patri subiiciet (1 Cor. 15).